monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.212 > sectio 1 > csg248.157 > 53 > sectio 11 > sectio 50 > sectio 13 > sectio 2 > salCod.Sal.X,16.230 > sectio 67 > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 15 > sectio 5 > bnf12957.84 > bavPal.lat.1448.200 > bnf7296.65 > sectio 90 > bnf6795.61 > bsbClm6224.210 > salCod.Sal.X,16.236 > habCod.Guelf.79Weiss..97 > sectio 118 > sectio 58 > sectio 7 > csg248.119 > bnfNAL1615.114 > csg248.158 > sectio 58 > sectio 14 > sectio 13 > sectio 2 > csg250.214 > sectio 11 > csg248.176 > sectio 5 > sectio 51 > sectio 6 > bmv343.177 > bnf7877.61 > sectio 67 > sectio 22 > csg251.103 > csg48.228 > bavPal.lat.1449.138 > salCod.Sal.X,16.233 > bmv343.249 > sectio 34 > sectio > sectio 12 > sectio 36 > csg75.201 > sectio 20 > sectio 201

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 201
{XCIV} In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boes. neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci, si bibere, moriuntur. orygem perpetuo sitientia Africae generant ex natura loci potu carentem et mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis.